|
Missa Pro Ecclesia - Primum
Nuntium post concelebrationem eucharisticam, die XX mensis Aprilis,
anno Domini MMV
MISSA PRO ECCLESIA
PRIMUM NUNTIUM
SUMMI PONTIFICIS BENEDICTI XVI
POST CONCELEBRATIONEM EUCHARISTICAM
CUM CARDINALIBUS ELECTORIBUS IN «CAPPELLA SISTINA»
Die XX mensis Aprilis, anno Domini MMV
Venerabiles Fratres Nostri,
dilectissimi Fratres ac Sorores in Christo,
vos universi homines bonae voluntatis!
1. Gratia copiosa et pax vobis! (cfr 1 Pt 1, 2). Duo animum Nostrum
discordes sensus hoc tempore una simul subeunt. Nam ex una parte
humano
turbamento perfundimur et impares Nos sentimus officio hesterno die
Nobis
commisso, Successoribus scilicet Petri Apostoli hac in Romana Sede,
coram
universali Ecclesia. Ex altera autem parte magnopere animum gratum
esse
Deo patefaciendum animadvertimus, qui - sicut in sacra liturgia
canimus -
gregem suum non deserit sed eundem per temporum vices ducit, iis
agentibus
quos ipse Filii sui vicarios elegit constituitque pastores (cfr
Praefatio
I de Apostolis).
Dilectissimi, intimus animi grati sensus propter divinae
misericordiae
donum in corde Nostro praeter omnia antistat. Et id arbitramur
gratiam
esse peculiarem, quam Decessor Noster, recolendae memoriae, Ioannes
Paulus
Secundus Nobis tribuit. Eius videmur firmam persentire manum, quae
Nostram
perstringit; subridentes Nobis videmur eius oculos contueri eiusque
verba
audire, Nobis peculiari hoc momento destinata: "Noli timere!".
Summi Pontificis Ioannis Pauli Secundi obitus, et subsequentes dies,
pro
Ecclesia mundoque insigne fuerunt gratiae tempus. Magnus dolor ob
eius
excessum et vacui sensus in omnibus relictus Christi resuscitati
opera
extenuantur, quae per concordem fidei, amoris et spiritalis
solidarietatis
effusionem, exsequiarum sollemnium attingentis fastigium, diuturno
hoc
tempore est patefacta.
Id quidem dicere possumus: Ioannis Pauli Secundi funus experientia
fuit
revera unica ubi quodammodo potentiae Dei percepta est per ipsius
Ecclesiam quae cunctos populos magnam familiam efficere vult, per
coniungentem virtutem Veritatis atque Amoris (cfr Lumen Gentium, 1).
Mortis hora, suo Magistro Dominoque figuratus, Ioannes Paulus
Secundus
suum diuturnum frugiferumque Pontificatum extulit, in fide
christianum
populum confirmans, eundem circum se congregans atque efficiens ut
universa hominum familia coniunctiorem se esse sentiret.
Nonne hac testificatione Nos sustentari sentimus? Nonne incitamentum,
quod
ex eventu hoc manat, animadvertimus?
2. Omnem Nostram praeveniens exspectationem, Providentia divina per
Venerabilium Patrum Cardinalium suffragia Nos, ut huic magno
Pontifici
succederemus, vocavit. Hoc tempore mentem Nostram ad id convertimus
quod
abhinc duo milia annorum in partibus accidit Caesareae Philippi.
Petri
verba audire videmur: "Tu es Christus, Filius Dei vivi" itemque
Domini
sollemnem confirmationem: "Tu es Petrus, et super hanc petram
aedificabo
Ecclesiam meam ... Tibi dabo claves regni caelorum" (Mt 16, 15-19).
Tu es Christus! Tu es Petrus! Eandem evangelicam scaenam rursus
experiri
videmur; Nos Petri Successores, trepidantes Galilaeae piscatoris
trepidantia verba iteramus atque intima quadam animi affectione
roborantem
divini Magistri promissionem rursus audimus. Si permagnum est
muneris
onus, quod debilibus umeris Nostris imponitur, procul dubio immensa
est
divina potentia qua inniti possumus: "Tu es Petrus et super hanc
petram
aedificabo Ecclesiam meam" (Mt 16,18). Romae Episcopum Nos eligens,
suum
Vicarium Nos voluit Dominus, "petram" Nos voluit, in qua securi
omnes
sistere possint. Eum nimirum rogamus ut Nostrarum virium egestati
subveniat, ut animosi simus et fideles eius gregis Pastores, usque
Spiritui inspiranti obsequentes.
Hoc peculiare ministerium sumus ingressuri, ministerium scilicet
‘petrinum’, universali Ecclesiae destinatum, humiliter Dei
Providentiae
manibus Nos permittentes. Ante omnia Christo Nostram totam
fidentemque
adhaesionem renovamus: "In Te, Domine, speravi; non confundar in
aeternum!".
Ex vobis, Venerabiles Cardinales Fratres, grato animo ob Nobis
significatam fiduciam quaerimus ut Nos precatione necnon constanti,
actuosa prudentique cooperatione sustentetis. Ab omnibus quoque in
Episcopatu Fratribus flagitamus ut precatione et consilio Nobis
adsint, ut
Servus servorum Dei vere simus. Quemadmodum Petrus ceterique
Apostoli
Domini voluntate unum efformarunt Collegium apostolicum, eodem
quidem modo
Petri Successor et Episcopi, Apostolorum successores, - id Concilium
firmiter confirmavit (cfr Lumen gentium, 22) -, inter se arte
coniuncti
esse debent. Collegialis haec communio, licet diversa sint munera
officiaque Romani Pontificis et Episcoporum, Ecclesiae et unitati in
fide
omnium credentium inservit, unde maximam partem pendet in huius
temporis
mundo evangelizationis operae efficacitas. Hanc eandem semitam, in
qua
Venerabiles Decessores Nostri ambularunt, calcare quoque Nos volumus,
universo mundo praesentiae vivae Christi de proclamatione tantummodo
solliciti.
3. Nostros ante oculos Ioannis Pauli Secundi Pontificis potissimum
obversatur testimonium. Animosiorem, liberiorem iunioremque
Ecclesiam
relinquit, Ecclesiam scilicet quandam quae, ad eiusdem doctrinam et
exemplum, tranquille praeteritum tempus contuetur quaeque futurum
aevum
haud timet. Per Magnum Iubilaeum ea in novum est ingressa millennium
gerens manibus suis Evangelium directum ad hodiernum orbem per
iteratam
lectionem magna cum auctoritate Concilii Vaticani Secundi.
Iustissima
quidem de causa Pontifex Ioannes Paulus Secundus Ecclesiae in
Concilio
illo demonstravit indicem seu ut dicitur quasi "nauticam pyxidem",
qua in
vasto mari tertii millennii dirigeretur (cfr Litt. Ap. Novo
millennio
ineunte, 57-58). In suo spiritali quoque Testamento scripsit: "Persuasum
mihi habeo advenientes homines diutius etiam quaedam sumpturos ex
divitiis
illis quas hoc Concilium saeculi vicesimi nobis est elargitum"
(17.III.200).
Nos quoque propterea munus ingredientes quod est proprium
Successoris
Petri, firmam certamque voluntatem declarare volumus Concilii
Vaticani
Secundi continuandi exsecutionem, Praegredientibus Decessoribus
Nostris,
atque in fideli perpetuitate duorum milium annorum Ecclesiae
traditionis.
Hoc ipso anno conciliaris congressionis conclusae recoletur memoria
anniversaria quadragesima (die octavo mensis Decembris anno
millesimo
nongentesimo sexagesimo quinto). Annorum decursu Concilii Documenta
hodierni temporis haud amiserunt vim; immo eorum doctrina pro novis
Ecclesiae praesentisque societatis globalizatae, ut aiunt,
postulationibus
admodum evadit apta.
4. Quadam cum significatione Noster Pontificatus incohatur, dum
peculiarem
Annum Eucharistiae dicatum vivit Ecclesia. Nonne provida in haec
temporum
convenientia indicium quoddam est percipiendum, quod ministerium
notare
debet cui sumus vocati? Eucharistia, vitae christianae cor ac
Ecclesiae
evangelizantis fons, necessario permanentem mediamque partem
constituit et
fontem petrini ministerii, Nobis commissi.
Eucharistia continenter Christum resuscitatum efficit praesentem,
qui
nobis pergit se tradere, nos vocans sui Corporis Sanguinisque ad
mensam
communicandam. Ex eius plena communione aliud quiddam Ecclesiae
vitae
oritur, communio videlicet in primis inter omnes Christifideles,
nuntiandi
Evangeliique testificandi munus, in omnes, potissimum in pauperes
parvulosque, caritatis ardor.
Hoc anno idcirco singulari modo celebranda erit Sollemnitas Corporis
Domini. Praeterea media pars Eucharistiae erit mense Augusto in Die
Mundiali Iuventutis Coloniae et mense Octobri in Coetu Ordinario
Synodi
Episcoporum quae versabitur in argumento: "Eucharistia: fons et
culmen
vitae et missionis Ecclesiae". Ab omnibus propterea rogamus ut
proximis
mensibus amorem pietatemque erga Iesum in Eucharistia multiplicent
ac
fortiter et luculenter fidem suam declarent in realem Domini
praesentiam,
imprimis per sollemnitatem et rectitudinem celebrationum.
Id peculiarem in modum a Sacerdotibus postulamus, quibus nunc magnus
Nostri animi affectus dirigitur. Sacerdotium quippe ministeriale in
Cenaculo una cum Eucharistia enatum est, quemadmodum saepenumero
confirmavit Decessor Noster Ioannes Paulus Secundus, veneratae
memoriae.
"Sacerdotalis exsistentia peculiari titulo «eucharistiam formam»
habere
debet": sic in novissima Epistula in Feria V in Cena Domini scripsit
(n.
1). Ad id propositum multum confert ante omnia celebratio quotidie
devota
sacrificii eucharistici, quod est veluti centrum vitae ac missionis
cuiusque sacerdotis.
5. Nutriti atque sustentati Eucharistia ipsa catholici necessario se
impelli sentiunt ad plenam illam unitatem quam in Cenaculo Christus
tam
vehementer exoptavit. Petri itaque Successor se debere novit
recipere hoc
supremum Magistri Divini desiderium in se et quidem peculiari modo.
Etenim
officium illi est concreditum confirmandi fratres (cfr Lc 22, 32).
Plena propterea conscientia ineunte ministerio suo intra Ecclesiam
Romanam
quam Petrus suo irrigavit sanguine, hodiernus ipsius Successor
accipit
tamquam primarium quoddam munus ut laboribus nihil parcens det
operam
restituendae plenae visibilique unitati omnium Christi discipulorum.
Haec
est eius voluntas, hoc ipsius etiam obstringens officium. Sibi enim
conscius est, ut hoc obtineatur, non sufficere bonorum sensuum
declarationes. Solida opera postulantur quae animos penetrent atque
conscientias excitent, unumquemque ad illam interiorem conversionem
permoventia quae est fundamentum omnium progresuum in oecumenismi
via.
Pernecessarius est dialogus theologicus pariterque poscitur
investigatio
causarum historicarum in quibusdam consiliis iam pridem captis.
Magis
tamen urget illa "memoriae purgatio" totiens a Ioanne Paulo Secundo
commemorata, quae sola homines disponere potest ad plenam Christi
veritatem. Coram eo, Supremo videlicet Iudice omnium viventium,
quisque
nostrum sistere debet conscius se aliquando rationem reddere ei
debere
omnium quae fecerit et omiserit de permagno bono plenae et visibilis
unitatis omnium eius discipulorum.
Hic Petri Successor illa interrogatione patitur se etiam in prima
persona
interpellari paratusque est ad ea omnia efficienda quae potuerit ut
principalem oecumenismi causam promoveat. Decessorum suorum
vestigiis
ingressus plane provehere in animo habet omne inceptum quod
opportunum
videri possit ad consortium et consensum adiuvandum cum diversarum
Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium legatis. Ad eos immo vero
etiam
hac data opportunitate fervidissimam suam mittit in Christo unico
Domino
universorum salutationem.
6. Hoc temporis momento repetimus nostra memoria inestinguibilem
experientiam quam omnes habuimus in morte et exsequiis Pontificis
complorati Ioannis Pauli Secundi. Circa exuvias mortales eius in
nuda
terra repositas Capita Nationum conglobata sunt, homines cuiusvis
socialis
ordinis ac praesertim iuvenes in memorabili affectus et admirationis
amplexu. Fidens ad illum respexit orbis totus. Multis quidem visa
est haec
intenta communicatio, propagata usque ad orbis fines per
communicationis
socialis instrumenta veluti chorus ad Pontificem directus et
auxilium
expetens pro hominibus nostri temporis qui dubiis timoribusque
conturbati
sua interrogant de aetate ventura.
Ecclesia horum dierum in se conscientiam renovare debet sui officii
hominibus iterandi vocem eius qui dixit: "Ego sum lux mundi; qui
sequitur
me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (Io 8, 12).
Suum
ideo ministerium suscipiens Pontifex novus probe intellegit opus
suum esse
ut refulgere sinat coram viris ac mulieribus hodiernis Christi
lucem: non
suam, verum Christi ipsius lucem.
Haec omnia cogitantes appellamus omnes, etiam illos qui alias
sequuntur
religiones vel qui solummodo responsionem conquirunt interrogationi
fundamentali de exsistentia humana necdum eam invenerunt.
Simpliciter
atque amanter omnes alloquimur ut iis confirmemus Ecclesiam velle
cum
illis dialogum apertum sincerumque componere dum verum quaeritur
hominis
ac societatis bonum.
A Deo flagitamus unitatem ac pacem hominum familiae et declaramus
catholicos omnes paratos esse ad operam adiutricem suam conferendam
in
verum progressum socialem qui dignitatem omnis hominis revereatur.
Viribus Nostris non parcemus neque studiis ut magnae spei dialogum
prosequamur a Nostris Venerabilibus Decessoribus incohatum cum
diversis
culturis ut ex mutua comprehensione condiciones melioris venturi
temporis
omnibus oriantur.
Nominatim cogitamus adulescentes. Ad eos qui fuerunt interlocutores
praecipui Pontificis Ioannis Pauli Secundi extenditur peramanter
amplexio
Nostra, cum exspectamus, si placuerit Deo, dum eos Coloniae
conveniamus
proximo nempe Mundiali Iuventutis Die. Vobiscum - carissimi
adulescentes -
qui estis futura aetas et Ecclesiae totiusque mundi spes, pergemus
colloqui et exspectationes vestras exaudire unde possimus adiuvare
vos ad
altius usque Christum viventem cognoscendum qui sempiternus est
Iuvenis.
7. Mane nobiscum, Domine! Invocatio haec, quae argumentum principale
efficit Epistulae Apostolicae Ioannis Pauli Secundi pro Eucharistiae
Anno,
est etiam precatio quae sua sponte Nostro surget ex animo, dum
comparamus
Nos ad ministerium illud incipiendum in quod Christus Nos advocavit.
Ei
Nos, sicut Petrus, quoque fidelitatem Nostram sine ulla condicione
promissam renovamus. Ei uni servire cogitamus Nosque totos eius
Ecclesiae
ministerio devovere.
Ut haec suffulciatur promissio maternam deprecationem Mariae
Sanctissimae
invocamus, cuius in manibus tum praesens tum futurum tempus Personae
Nostrae atque Ecclesiae reponimus. Intercedant deprecatione pariter
sua
sancti Apostoli Petrus et Paulus, ceterique caelites universi.
His cum affectibus vobis, Venerabiles Cardinales Fratres, singulis
qui
huius ritus sunt participes nec non omnibus qui per televisionem et
radiophonium sequuntur, amantem Nostram Benedictionem impertimur. |